monumenta.ch > Plinius > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 34
{III} Cato breviter atque ex suo more vitia determinat: Terram cariosam cave, neve plaustro neve pecore inpellas. quid putamus hac appellatione ab eo tantopere reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat? redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in tantum abominatur, vitia aridae, fistulosae, scabrae, canescentis, exesae, pumicosae.